CLERICI

CLERICI
CLERICI
proprie qui de clero sunt: Clerus autem Graece κλῆρος, a Perro Apostolo vocantur omnes Christiani, 1. Petri c. 5. v. 3. ubi monet Prelbyteros, μὴ κατακυριεύειν τῶ κλήρων, ne dominentur Cleris; et ne quiscredat, Ministris solum Ecclesiae vocem convenire, mox eandem eam facit cum voce ποιμνίου, gregis, ἀλλὰ τύποι γινόμενοι τȏυ ποιμνίου, sed exemplaria fiant gregis. Postea Populo Laicorum, Ministris Clericorum nomen dari coepit, quasi Ministri non essent τοῦ λαοῦ, populi Dei, 1. Petri, c. 2. v. 10. aut populus non pertineret ad κλῆρον, h. e. sortem hereditatis Domini, l. c. Ordinem et plebem Latini dixêre, Tertullian. Exhortat. ad castit. Nonne et Laici sacerdotes sumus?`Scriptum est, Regnum quoque nos et sacerdotes Deo et patri suo fecit. Differentiam inter Ordinem et Plebem constituit Ecclesiae auctoritas etc. Accessit dein tertius ordo Monachorum, qui olim non inter Clericos, sed inter saeculares ac Laicos reputabantur, postea vero Clericorum appellatione interdum quoque donati. Sequiori itaque aevô Clerici dicti sunt, omnes qui in Ecclesiastici Ministerii gradibus ordinati sunt, Isidor. Eccles. Offic. l. 2. c. 1. h. e. qui Ecclesiis in quocumque munere serviebant; Quorum alios vocabant Clericos generali nomine, ut Apostol. Can. 25. 31. 85. et 1. Constant. Syn. can. 6. e quibus rursum nonnulli Ι῾ερατικοὶ vocabantur, item Primi Clerici, scil. Episcopi, Presbyteri et Diaconi, quos Ordines maiores dein appellârunt: Alii Clerici speciali nomine dicti sunt, Apostolic. Can. 17. et Laodic. Syn. can. 24. 27. 30. Ceteri vero sic a Laicis distinguebantur, ut non essent quidem connumerati in κλήρῳ quoniam κειροθεσίαν seu manuum impositionem, non habebant, ut loquitur Concil. Chalcedon. can. 2. generali tamen appellatione τῶ τοῦ Κανόνος, eorum qui in Catalogo Ecclesiae scripti essent, comprehenderentur. Strictius porro vox sumi coepit. cum de Canonicis, maxime Regularibus, qui in Ecclesiis Cathedralibus serviunt, eam inprimis usurpatam legimus, in Capitulis Caroli C. tit. 31. c. 30. Sed. et Clerici nude, in Capitulari 1. annô 802. c. 23. dicuntur, qui Clerici parochiarum vocantur, in Concilio Emerit. can. 18. et saepius Scholares Clerici, item Clerici, saeculares (ad discrimen Clericorum Monachorum) qui in singulis Ecclesiis Curionibus in acris Officiis deserviunt et Scholas tenent, etc. Quia autem Clericos potissimum literatura ac cruditio spectabat, quippe ad Clericatum non promovebantur, γραμμάτων ἀνεπιςτήμονες, Iustin. Nov. 6. cap. 4. et Nov. 123. cap. 12. hinc Clerici dicti sunt etiam omnes ii, qui literis imbuti erant, viri literati ac docti, Order. Vitalis, l. 3. Unde Ioan. de Garlandia, in Aequivocis:
Fur aurum, virgo flores, mare nautaque libros
Clericus, aequivoce singula quisque legit.
In specie ii, qui vulgo Scholares, apud Auctorem, de Discipl. Scholar. quomodo olim appellati Scholastici in Academia Parisiensi: unde etiamnum mansit ibi nomen Prati Clericorum, quod praedium fuit seu ager eidem Academiae proprius. M. Robertus de Sorbona, Serm. de Conscient. Ille qui freguentat magis Scholas, et diligentius Magistrum audit, debet melior Clericus reputari. Atque hinc Scribae, Actuarii et Amanuenses Iudicum vel Officialium Regiorum, aut qui sumptus quottidianos, ad officia ac munera spectantes, in acta referunt, aliaque obeunt munia, quae sine qualicumque doctrina praestari nequeunt, cuiusmodi erant Chartularii, in singulis Iudicum vel Officiorum scriniis, eâdem appellatione infigniri coeperunt. Unde tot Clericorum genera, de quibus Car. du Fresne in Glossar. qui inter alia de vestibus Clericorum notat, earum colorem videri fuisse olim violaceum seu castaneum: irrepsisse autem colorem nigrum in Clerum, postquam et Monachisinus in nonnullis Ecclesiis a Clericis receptus est, et ex Monachis Episcopi sunt creati; reliquos autem Clericos aliô usos esse colore, ut distinguerentur etiam a Laicis, qui atrati incedebant, ex Baronio, ad A. C. 393. num. 48. qui pullas Monachis proprias fuisse, contenddit ex Hieronymo, Epist. 22. etc. Hinc Clerica, tondendi
genus Clericis in Romana Communione in usu: Corona Clericorum alias etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Clerici — ist der Familienname folgender Personen: Antonella Clerici (* 1963), italienische Fernsehjournalistin und Fernsehmoderatorin Carlo Clerici (1929–2007), italienisch Schweizer Radrennfahrer Christian Clerici (* 1965), österreichischer… …   Deutsch Wikipedia

  • Clerici — may refer to: People Carlo Clerici, Swiss bicycle racer Gianfranco Clerici, Italian screenwriter Gianni Clerici, Italian tennis player and commentator Sergio Clerici, Brazilian footballer Other Clerici solution, a solution of thallium formate and …   Wikipedia

  • Clerĭci — (lat., Cleriker), Geistliche, bes. im Gegensatz zu den Laien, s. Geistliche. C. acephăll, Cleriker, die sich von der bischöflichen Aufsicht frei machten. C. non canonici (Petriner), Geistliche, welche von keiner Kirche Einkünfte beziehen, sondern …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Clerici —   [ tʃi], Fabrizio, italienischer Maler, Grafiker und Bühnenbildner, * Mailand 15. 5. 1913; gestaltete in seinen Bildern mythologische und fantastische Themen mit surrealistischen und neomanieristischen Stilmitteln, schuf Illustrationen, ab 1949… …   Universal-Lexikon

  • Clerici solution — is a solution of equal parts of thallium formate (Tl(CHO2)) and thallium malonate (Tl(C3H3O4)) in water. It is a freely flowing, odorless liquid which changes from yellowish to colorless upon decreasing the concentration of the thallium salts. At …   Wikipedia

  • Clerici vagantes — Clerici vagantes, Geistliche ohne bestimmten Sitz, in der alten Kirche Missionäre od. von Burgherren als Kapläne angestellt, Hilfspriester von Pfarrern etc., Lehrer, haben zufolge späterer Kirchenordnung aufgehört. – Clericus clericum non decimat …   Herders Conversations-Lexikon

  • Clerici-Lösung — Die Clerici Lösung ist eine chemische Lösung aus gleichen Teilen von Thalliumformiat (Tl(CHO2)) und Thalliummalonat (Tl(C3H3O4)) in Wasser. Es ist eine leicht fließende, geruchlose Flüssigkeit, deren Farbe sich mit abnehmender… …   Deutsch Wikipedia

  • Clerici-Lösung — Cle|ri|ci Lö|sung […tʃ…; nach dem ital. Geologen u. Ingenieur E. Clerici (1862–1938)]: wässrige Lsg. von Thalliumformiat u. malonat (Dichte 4,275 g/mL) als ↑ Schwerflüssigkeit. * * * Clẹrici Lösung   [ tʃ ; nach dem italienischen Ingenieur und… …   Universal-Lexikon

  • Clerici Sancti Viatoris — Die Viatoristen (Kleriker vom hl. Viator, lat. Clerici Sancti Viatoris CSV, der vollständige Name lautet Congregatio Clericorum Parochialium seu Catechistarum Sancti Viatoris) bilden eine römisch katholische Klerikergemeinschaft, die 1831… …   Deutsch Wikipedia

  • clerici solution — kləˈrēchē noun Usage: usually capitalized C Etymology: from the name Clerici : a water solution of thallium malonate and thallium formate used as a liquid of high specific gravity to separate mixtures of solids into their components …   Useful english dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”